Featured In

Credits

PERFORMING ARTISTS
Heinali
Heinali
Performer
Andriana-Yaroslava Saienko
Andriana-Yaroslava Saienko
Performer
COMPOSITION & LYRICS
Hildegard von Bingen
Hildegard von Bingen
Composer
PRODUCTION & ENGINEERING
Heinali
Heinali
Producer

Lyrics

O ignis Spiritus paracliti
Vita vite omnis creature
Sanctus es vivificando formas
Sanctus es ungendo periculose
Fractos, sanctus es tergendo
Fetida vulnera
O spiraculum sanctitatis
O ignis caritatis
O dulcis gustus in pectoribus
Et infusio cordium in bono odore virtutum
O fons purissime
In quo consideratur
Quod Deus alienos
Colligit et perditos requirit
O lorica vite et spes compaginis
Membrorum omnium
Et o cingulum honestatis: salva beatos
Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico
Et solve ligatos
Quos divina vis salvare vult
O iter fortissimum, quod penetravit
Omnia in altissimis et in terrenis
Et in omnibus abyssis
Tu omnes componis et colligis
De te nubes fluunt, ether volat
Lapides humorem habent
Aque rivulos educunt
Et terra viriditatem sudat
Tu etiam semper educis doctos
Per inspirationem Sapientie
Letificatos
Unde laus tibi sit, qui es sonus laudis
Et gaudium vite, spes et honor fortissimus
Dans premia lucis
Written by: Hildegard von Bingen
instagramSharePathic_arrow_out