Music Video

Featured In

Credits

COMPOSITION & LYRICS
Azam Ali
Azam Ali
Songwriter

Lyrics

O euchari, in leta via ambulasti ubi cum filio del mansisti
Illum tangendo et miracula eius que fecit videndo
Tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant
Pro eo quod homines erant
Nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri
Tu autem in ardenti amore plene caritatis illum amplexus es
Cum manipulos preceptorum eius ad te collegisti
O euchari, valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbe imbuit
Ubi tu quasi aurora illuminatus es
Et sic fundamentum ecclesie edificasti
Per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum
Videlicet poculum sanctitatis
Nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba
Ne in cerimoniis del deficiat
Sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat
Written by: Azam Ali
instagramSharePathic_arrow_out